1360 o. T. Verschiedene letztwillige Bestimmungen Herzogs Ludwig. Primo dux ordinat, quod filius suus persolvere debeat omnia debita sua, super quibus sunt litere et eciam, que in libris racionum sunt conscripta. Etprecipue Peczczo de Cindal sua debita debet tollere de omnibus proventibus in terra Bregensi et Olaviensi. Et post Peczconem debet tollere Theodericus de Redirn in propiis Olsne et Lichtnow C sexaginta in duobus terminis, a proximo sancti Michaelis festo ad unum annum L sexaginta et ab eodem festo ulterius ad unum annum L sexaginta. Item L marcas post hoc pro veste (?) faciendo et cum residuo persolvantur C marce, quas dominus episcopus concessit. Item legavit Henczloni sartori XX marcas vel tres marcas reddituum ad vite sue tempora, hoc stare debet in Henczloni. Item volumus, quod ad ea bona, que Henrico de Rechinberg et Peczczoni de Lemberg dedimus et literas nostras conscripsimus, eas investire debet ac literis suis confirmare, ipsos nullatenus inpediendo. Item Hempiloni vectori duos meliores equos de curru ducis. Item Rinner unum equum post hos meliorem de curru. Item post hos Henkschiloni coquo equum meliorem. Item Miczczoni vectori unum equum de levioribus. Item Vogler III. marcas, si eum de curia sua excludere voluit. Item Symonem cum suo filio in curia sua et mensa ad vite sue tempora servare debet et eum dimittere circa redditibus sibi datis. Item eligimus sepulturam in Lubens in loco ubi, epistola legitur in presbiterio, ibi dari debet flavea casula cum subtili et dalmatica et cappa et alba et umbrale et stola manipulo de meliori ornatu. Item ornatum griseum cum tunicis eciam in Lubens et maiorem calicem cum corporali et monstrancie omnes et luminaria, caldare cum aspersorio et plenare. Item minor monstrancia et iterum alia parvula cum ovo strucii et crismale argentheum manebit in capella. Item rubeum ornatum cum suo apparatu et turibulum argenteum dare debet ad sanctam crucem in Legnicz cum una capa rectorum meliori. Item album ornatum cum suo apparatu cum una cappa rectoris dabit ad sanctam Mari am in Lobin. Item casula de marmactio et ornatus sancte Hedwigis cum omnibus aliis ornatis ferialibus manebit in capella. Item glaucum ornatum cum altari viatico et suis attinenciis et reliquie in cruce minori et argentea cicta (?) iuveni duci permanebunt. Item tabulas et ymagines de ebore dare debet filie sue in Trebnicz. Item de libris sic disponimus: primo passionale parvum et summam vicioruin et virtutum et scintillarum librum et vitas patrum dabuntur filie nostre in Trebnicz. Item scolasticam historiam et corpus evangelicum et summam sancti Thome secundam secunde et super tercium sentenciarum et librum sermonum ad conventum fratrum predicatorum legamus in Brega et liberos papireos sermones. Item librum de constitucionibus Pragensibus et librum de regimine principum in albo volumine assignamus fratri nostro domino Wenczeslao. Item librum de vita sancte Hedwigis damus ad predicatores in Legnicz. Item passionale, quod habet dominus Johannes rector capelle, manebit in capella. Item quartum sentenciarum damus nostro capellano plebano in Olavia. Item libri rorales permanebunt in capellis. Item auream lineam ante altare damus domino Johanni de Rusindorf. Item viaticum nostrum damus domino Jacobo. Item maiorem viaticum volumus clavari in capella. Item ewangeliare et epistolare damus in Legnicz ad collegium. Item summa sancti Thome secunda secunde in rubro volumine est obligata nobis pro III. florenis per fratrem Conradum ordinis predicatorum, que debet sibi restitui pro III. florenis. Item quidquid est in Brega in ornatis in libris, manebit ibi. Ceteri libri omnes dabuntur in Lubens. Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 9, Urkunden der Stadt Brieg. Urkundliche und chronikalische nachrichten über die Stadt Brieg, die dortigen Klöster, die Stadt- und Stiftsgüter bis zum Jahre 1550. Hrsg Dr. C. Grünhagen, Breslau 1870.
Zamknij dokument |